# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 177.3.1-28

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, 177.3.1 to 177.3.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/177.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/177.3.1

t. Qualiter cum Christo ascendatur. Salvator noster, dilectissimi fratres, ascendit in cœlum; nun ergo turbemur in It'ITa. Iti sit mens, et hic erit requies. Ascendamus cum Christo interim corde: cnm dies ejus promissus advenerit, sequemur et corpore, Scire tamen debemus, fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, uon luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum Medico nostro. Et ideo si post Medicum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata dcponere. Omnes enim quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum nos retibus ligare contendunt: et ideo cum Dei adjutorio, secundum quod ait Psalmista, Dirumpamus vincula eorum (Psal. II, 5); ut securi possimus dicere Domino, Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. cxv, 16 et 17). Resurrectio Domini spes nostra est, ascensio Domini glorificatio nostra est. i. Sursum cor dupliciter. Ascensionis hodie solemnia celebramus: si crgo rci te, si fidctiter, si devote, si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum illo, et sursum corda habeamus. Ascendcules autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis præsumamus. Sursum:utem corda habere debemus ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum, superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur. Videte, fratres, magnum miraculum. Altus est Deus: erigis te, et fugit a te; humilias te, et descendit ad te. Quare hoc? Quia excelsus, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit (Psal. CXX VII, 6). Humilia de proximo respicit, ut attollat: alta, id est superba, de longe cognoscit, ut deprimat. Rcsurrexit enim Christus, ut spem nohis daret, quia surgit homo qui moritur: ne moriendo desperaremus, et vitam nostram in morte finitam putaremus, securos nos fecit. Solliciti cnim cramus de ipsa anima; et ille nobis resurgendo de carnis resurrectione fiduciam dedit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
