# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 182.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/182.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/182.5

Non soli Apostoli Spiritus sancti musto inebriati; hoe fervent vitam perfectam sectantes; fervebant et martyres. Istud vero novum vinum non putemus solos tunc Apostolos suscepisse. Hoc musto inflammantur, et hoc praeclaro poculo quotidie inebriantur etiam corda fidelium, et animæ convertentium. Quod frequenter fieri videmus, quando pro desiderio salutis suae parentes et patriam suam fugiu.t; exeunt nullo compellente de terra et de cognatione sua, et mortui huic mundo, alios spiritualiter animarum inquirunt parentes. ct liberi sub jugo veniunt, ct paulo ante clari atque sublimes humilia affectant, superba fastidiunt, et cupiunt esse quod ante despexerant, ct odisse incipiunt quod fuerant: præsentium hospites, futurorum appetitores, aeternam iilam patriam contempta temporalium falsitate I suspirant. Hoc itaque mustos spirituales animæ inebriatæ et penitus commutatæ abstinentiam deliciis, vigilias dulcibus somnis, paupertalem divitiis anteponunt: arduum contra vilia laborem, jucu illsimam computant voluptatem. Dulcescunt cis vilia; ct quae prius fuerant pretiosa, vilescunt. Diligunt inimicos suos, et benefaciunt his qui se oderunt: non convincuntur I indignantibus, non irritantur in opprobriis, non franguntur in injuriis; prorsus horum nihil sentiunt propter fervorem Spiritus sancti et propter aternam retributionem. Hoc spirituali mero calebant martyres, quando abjicientes et post se jactantes omnia sæculi blandimenta, ibant ad passiones, obliviscentes facultates et affectiones patrimonia ac matrimonia sua; et vincentes armatam contra se parvulorum pignorum fletibus pietatem vociferantes quidem parentes, pulverem mittentes iit capita sua, et matres facies suas avulsis crinibus dilacerantes. Sed illi hæc omnia, tanquam ebrii, noti videbant, nec cognoscebant suos: quia infuso præcordiis suis Spirilu sancto, ad dolores, ad supplicia, tanqnam ad consolationes et ad pramia festinabant,

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
