# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 182.6

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/182.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/182.6

Quomodo quotidie invitandus apud nos Spiritus sanctus. Itaque anniversarium quidem diem celebramus de adventu Spiritus sancii: sed nos ita agamus, at quotidie cum ad nos castis operibus et castis pectoribus invitemus. Itaenim puri atque purgati sensibus et cogitationibus esse debemus: ita nos oportet ori et cordi adhibere custodiam, ut nos dignos semper ejus visitatione et. illuminatione facinus et videamur liberi esse ab omni immunditia cogitationum; quia, ut dixi, Perversæ cogitationes separant a Deo (Sap. I 3). Studeamus liberi esse ab omni obtrectatione omnique malitia; pientia, quia in malevolam animam non ingreditur sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis I (Id.,4). Per iram ac superbiam, animæ negligentium Spiritus sancti custodia et proiectione nudantur. Non ergo per hujusmodi passiones contristemus Spiritum sanctum; sed potius eum ad sedem cordis nostri pet gratiam humilitatis et pacis mansuetudinem evocemus ac lætificemus cum operibus et profectibus no. stris: quia ipse dicit, Super quem requiescam, niu super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Si ergo promereri cupimus tanti visitatoris ingressum, mundemus primum domum animæ nostræ ab indignis carnalis concupiscentiæ passionibus, a superbia; abominatione, a fetore jactantiæ a teporis horrore, de quo ipse Dominus dicit. Utinam inquit, frifdus esses aut calidus; nunc vero quia tep nit es, incipiam te eromere ex ore meo (Apoe. III, 15 et 16); id est, ex viscecribus intimi cordis exspuere. Præparemus itaque hanc domum quotidie ad sacri regis adventum, camque diversis probabilium morum flori- Ins adornemus. Repleamus cam jucundis pretiosisque odoribus castitatis, fidei et compunctionis incenso, balsamo benevolentiæ, ct thymiamate charitatis: ut amputatis vitiis, et virtutibus insertis, destructa in nohis habitatione diaboli, mutcmur in templum Dei; ut lam bcalus hospes nitido delectatus hospitio, stabilem ac perpetuam in nobis faciat mansioncm. Propter hoc enim ad nos ille descendit, ut nos ad illum possemus ascendere. cui cst gloria cum Patre et Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
