Latin
Sermon 183
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 183.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cur Spiritus venire nequibat, nisi Christus abiret. Pri ius itaque breviter videamus, quare dixit quando cum promisit, Non potest ipse venire, nisi ego ubiero. Neque enim separabilis est a Filio Dei Spirilus sanctus, aut impotens crat copræsente venire, a quonon potest omnino discedere. Sed quoniam discipulis adhuc infirmis formam servi Dominus demonstrabat, in qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: carnem vero Domini eliam carnales poterant intueri; forma autem Dei, in qua non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, uon potest a spiritualibus cogitari: propterea dixit, Non potest ille venire, nisi ego abiero; tanquam diceret, Quamdiu circa carnem meam occupatui vester carnalis affectus, tamdiu meam divinitatem non suscipit spiritualis vester obtutus. Dono enim Spiri us sancti promiserat eos introducendos in omnem veritatem, sicut scriptum est, Fide mundans corda eorum (Id. xv. 9). Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbuut (Matth. v, 8). Abscessit itaque corporalis fortia Domini a corporalibus oculis eorum; ut per Spiritum sanctum diviuitas Domini insinuaretur cordibus eorum.