# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 184.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, Sermon 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/184.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/184.1

Spiritum sanctum Apostolis suis Dominus promittit. Discessurus e mundo isto, et ascensurus in coelum Dominus noster atque Salvator, fratres charissimi, promisit Apostolis suis quod Spiritum sanctum ad cos mitterct, quando ad Deum Patrem ipse remeasset. Sic eniin, ut nunc audistis, ad discipulos suos locutus est, dicens: Cum autem venerit Paracletua, quem ego mittam vobis Spiritum verilatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. xv, 26). Impleta est, charissimi, promissio Salvatoris. Ascendit Dominus Jesus Christus; descendit Spiritus sanctus. Supcrest ut hoc utrumque impleatur in nobis, id est, ut habeamus Spiritum sanctum qui descendit, et per bonam vitam Christum sequamur qui ascendit. Misit ergo nobis Salvator Spiritum Sanctum, sicut discipulis suis ipse promisit, dicens: Expedit vobia ut ego vadam: si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Id. xvi, 7). Quod dixit, Mittam eum; ne forte aliquis vestrum cogitet quod quasi de inferiore dixerit, Mittam: vel, sicut haeretici (c) dicunt, quod Spiritus sanctus quasi subjectus ac serviens Deo, parcat imperanti. Absit a vobis ista suspicio. In Trinitate enim non minus aliquid, aut majus: quia si in Deo aliquid minus dicitur, imperfecta divinitas accusatur. x. Credendus unus Deus in Trinitate. Unde obsecro vos, charissimi, ut fide integra unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitatc credatis; ne pedes vestrorum sensuum claudicent, aut oculi parum videant, aut manus aridae fiant. Omnis enim qui tidem catholicam non bene sequitur, pedes debiles habet; qui veritatis lucem non videt, oculorum caliginen. patitur; qui ini. sericordiæ fructum non habel. manuum ariditate siccatur. Id ergo agite, id elaborate, ne aliqua membrorum vestrorum portio hac debilitate vitietur, ne aut gula in vobis horreat, aut avaritia displiceat, aut infidelitas langueat: ut cmundati penitus ac purificati, habitaculum Dei efficiamini, ct Spiritus sanctus qui descendisse hodie legitur. in vobis semper esse diine. tur; præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in sæcula sirculorum. Amen

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
