Latin
Sermon 185
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 185.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Quorumdam opinio de Ascensione Dominu m die Pentecostes. Cur quadraginta dicbus post resurrectionem hic rernansit. Sanctitati vestræ, charissimi, votorum jam nota debet esse festivitas. Quid enim, qua ratione curemus, ex ipsa annua celebritate cognoscimus. Nam cum in vestigia sua iterum revolvitur transacta solemnitas, doctiores efficimur, dum camdem sæpius celebramus. Pentecostes ergo curatur I hodie, lac cst, quinquagesima dies a resurrectione Dominica: non quod hac die, sicut plerique putant, ad coelos Salvator ascenderit. Nam post resurrectionem cum Apostolis conversatus, quadragesima die ad Dei Pall'is dexteram remeavit, sicut Lucas evangelista ait: Quibus etiam exhibuit se ipsum vivum post passionem suam, per dies quadraginta apparens eia (Act. I, 3). Quadraginla ergo dierum curriculo conversationem suam discipulis Salvatcr eihibuit; scilicet ut tanto numero resurrectionis cjus gratia lætaremur, quanto et passionis ejus injurias fleveramus; totidemque dierum spatio eo reficeremur præsente, quo jejunaveramns absente. Non igitur hodie Christus ascendit ad cælum; sed Christi Spiritus descendit de caelo, sicut ipse Dominus promittens nit: Cum autem aseendero ad Patrem, mittam vobis Paracletum, Spiritum veritatis; et ipse vos docebit omnia (Joan. xvi, 7). Magna plane gratia, duplex gaudium; quod et abeuntem Christum non amisimus, et venientem Spiritum possidemus. Nam illum retinemus fidei merito, hunc sanctificationis accessu. Christum regnantem astruit Spiritus adveniens. Spiritus sanctus quid doceat. Unius est cum Christo substantiæ. —Cum iero, inquit, ad Patrem, mittam vobis Paracletum. Credimus ergo ad Patrem pervenisse Filium, cum vidcmus ad Apostolos descendisse Paracletum. Credimus eum, inquam, regnare in cœlis, quem cernimus munera donare in terris; sicut scriptum est per Prophetam: Ascendens in altum, capti- CaM duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal. LXVII, i9). Victor utique muneratur, victor dona largitur. Unde et Salvator victor, diabolicum post triumphum, quos de captivitatc liberavit, etiam benedictione ditavit. Liberavit autem nos, cum ad resurgendum per se ipsum tartara nobis aperuit; ditavit, cum ad regnandum per Paracletum nobis coelestia reseravit. Quibusdam enim quasi profectuum gradibus tunc de -morte ad vitam didicimus remeare: modo autem de terris ad coelos docemur ascendere, sicut scriptum est, Ipse vos docebit omnia. Quid docet Spiritus sanctus? Utique hoc novit docere quod sanctum est. Quid docet nos Paracletus? Iliud utique quod dixit Salvator: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo: citm venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos docebit omnia (Joan. XVI, 1Zet 13). Bonus igitur magister est Paracletus, quiq docet quae Christus dicenda servavit. Hoc enim docet Spiritus sanctus, quod Dominus dicendum habere sc dixit. Bonus plane magister est, qui praæceptorum executor est Salvatoris. Necesse cst igitur ut unius sit cum Christo substantiæ, quem videmus unius cum Christo esse doctrinae.