Latin
De Adventu Domini, i (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Quid prœstandum ante celebritatem Natalis nomini. Laborandum ut Christi corpus digne percipiatur. Appropinquante jam sacratissima solemnitate. qua Salvator noster inter homines nasci misericorditer voluit, fratres charissimi, attentius. considerate qualiter oporteat nos in adventu tantæ polentiæ præparari, ut Regem et Dominum nostrum læti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere, et in conspectu ejus inter coetus fclices sanctorum gratulando exsultare, magis quam alE eo propter fœditatem nostram repulsi inter peccatores alternam confusionem mereri. Et ideo rogo et moneo, ut quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, ut in illo die cum pura et sincera conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare Domini possimus accedere, et corpus et sanguinem ejas non ad judicium, sed ad remedium animæ nostræ mereamur accipere. In Christi enim corpore vita nostra consistit, sicut et ipse dixit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Mutet ergo vitam, qui vult accipere vitat. Nam si non mutet vitam, ad judicium accipiet vitam: et magis ex ipsa corrumpitur, quam sanetur; magis occiditur, qu:un viviticetur. Sic enim dixit Apostolus: Qui manducat corpus Domini, et bibit sanguinem ejus indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 27). Mundanda conscientia. Et licct nos omni lempore bonis operibus ornatos ac splendidos esse convcniat, pracipue tamen in die Natalis Domini, sicut in Evangelio ipse dixit, lucere debent hominibus opera vestra (Matth. v, 16). Considerate, quaeso, fratres, quando aliquis homo potens aut nobilis natalem autsuum ant filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies quidquid in domo sua sordidum viderit, ordinat eniundari, quidquid ineptum et incongruum projici, quidquid utileelnecessarium, præcipit exhiberi. domus etiam, si subobscura fuerit, dealbatur, pavimenta scopis mundantur, et diversis respersa floribus adornantur; quidquid etiam ad lætitiam auimi et corporis delicias pertinet, omni sollicitudine providetur. Utquid ista omnia, fratres charissimi, nisi utdies natalitius cum gaudio celebretur bominis morituri? Si ergo tanta præparas in natalitio tuo, aut filii tui; quanta et qualia præparare debes suscepturus natalem Domini tui? Si talia praeparas morituro; qualia præparare debes æterno? Quidquid ergo uon vis invenire in domo tua, quantum potes, labora ut non inveniat Deus in nnima tua.