Latin
In Pascha, XII (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Illa sindonem cum sudario contemplata fontem non inveuit, et non est sitiens satiata; sed ardentiore sitiens deplorat affectu. Ncc plane solatium recepit Angelorum; quia videre cupiebat primogenitum mortuorum. Dicunt ei Angeli, Mulier, quid ploras? Utinam et nobis dicerent inter lacrymas necessitatis nostr; e: Servi Dei, quare ploratis? Esset nobis renovatio gaudiorum in monumento, esset nobis et amoenitas in campo, et securitas in pelago, et munimen in castro. Atque utinam et ipse nos interroget, qui dixit Mariæ, Mulier, quid ploras, et quid quæris? sic et nobis diceret, Quem quæritis, et quare ploratis? Diceremus: Domine, nos plangimus, et te quærimus, sine quo nibil valemus; quia in te vicimus, movemur, et sumus. Te quærimus: quare vivos repulisti, qui mortuos suscitasti? Floruit resurgente le cum tremore gehenna; et marcescit sine fructibus terra. Petræ ecce proruperunt plantariis mortuorum; ct sulci terrarum induratis visceribus, segetum nesciunt ornamentum. Te, Domine, quærimus, a quo quæsiti sumus; quia conversi sunt dies festi nostri in luctum, et cantica in lamentationem. Alleluia, quæ est delecctatio Angelorum, cum timore canitur piratarum; cithara nostra facta eslluguhrc canticum inter lacrymas esurientium, etobscurata super caliginem funera mortuorum.