# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 3-2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/3-2

Cur sub dio immolatus, non in templo. Crux omnem locum in templum consecravit. Et cujus rei causa non in templo offertur hæc hostia, sed extra civitatem et extra muros? Ut illud impleretur quod scriplum eat, Quoniam inter iniquos deputatus eat (Isai. LIII, 12). Cujus igitur rei causa in altitudine crucis immolatur, et non sub tegmine ædificii? Ob hoc scilicet. ut aeris naturam mundaret, propterea non in altari, nec lecto superposito, sed suh coelo. Aer enim purgabatur, cum in altitudine immolaretur ovis: terra eliam purgabatur, quia stillabat sanguis Domini super cam. Ideo non sub tegmine, neque in templo Judæorum; ut non subtraherent sacrificium salutare Judæi I. Neque exstimes pro illa tantummodo gente hanc hostiam offerri: propterea enim extra civitatem et extra muros; ut intelligas quoniam communis est hostia pro genere humano oblata: et ideo communis est purilicatio, non t'X aliqua parte, quemadmodum fuerat in Judaeis. Nam Judæis ideo precepit Deus relinquere universam terram, et in uno luco offerre sacrificia, et vota reddere; quoniam immunda erat tunc universa terra fumo ararum et nidore bustorum, cæterorumque inquinamentorum eorum quæ de profanis Gentilium sacrilegiis inferebanlur super eam. Nobis vero jam quoniam Christus adveniens universam terram expiavit, omnis locus oratorium factus est. Et idcirco beatus Paulus hortatur et præcipit sine intermissione orare ubique, di, cens: Volo orare viros in omni loco, levantes manus sanctas ( I Tim. II. 8 ). Vides quomodo mundatus est orbis terrarum? Et ldeo ubique sanctas manus tevare possumus, quoniam universa terra sauctilicata est; ut sanctior sit quam illa in interioribus templi veteris saucta sanctorum. Ibi namque irrationabile animal ovis offerebatur; hic autem spiritualis oblata est. Et quanto major est oblatio, tanto et eminentior sanctificatio: idcirco festivitas epulationis est crux Christi.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
