Latin
De Adventu Domini, i (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 4
Unproofread scanNot analysed yet
Vitia ante solemnitates cavenda. Odium prœsertim. Quotiescumque ant Natalem Domini, aut reliquas solemnitates celebrare disponitis, ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae quasi bestiae crudelissimae repugnate, odium velut venenum mortiferum de corde vestro repellite: et tanta sit in vobis charitas. quae non solum usque ad amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos; ut securi possitis dicere in oratione dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, ii ). Nam qui se scit vel unum hominem odio babere, nescio ad altare Domini quomodo securus possit accedere: cum praecipue beatus Joannes evangelista terrihiliter clamet, et dicat, Qui fratrem suum odit, homicida eat (i Joan. III, 45). Nam vestrum est judicare, utrum homicida antequam pceniteutiam agat, præsumere debeat Eucharistiam accipere. Addit etim adhuc sanctus Joannes, et clamat dicens> Qui fretrem suum odit, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; quoniam tenebras obcœcaverunt oculos ejus; et iterum, Omnis, inquit, qui fratretn suum non diligit, manet in morte; ct iterum, Si quis dixerit quia drligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem nou videt quomodo potest diligere (l Joan. II, 41; III, 14; IV, 20)? Quicumque ergo odium vel iracundiam servat in corde, ct sub tali tonitruo acc terretur nec expergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.