Latin
De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Crux paradisum reseravit. Vis discere et aliud crucis beneficium? Paradisum ante quinque millia vel-amplius fere annorum clausum, hodie nobis aperuit. In hac enim die et in hac hora latronem introducens Christus, duplex beneficium operatus est: unum quidem quia paradisum aperuit, aliud vero quia latronem introduxit. Hodie reddidit nobis patriam principalem, hodie reduxit IIOS in civitatem paternam, et æternam domum redonavit communi hominum naturæ. Hodie, inquit, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43 ). Quid dicis? Crucifixus es, et clavis confixus, et paradisum promittis? Ita, inquit; ut in ipsa cruce virtutem meam agnoscas. Quoniam res hæc tristitiæ videbatur, ut non in crucis lignum attendas, sed virtutem ejus qui crucifixus est, discas: in cruce hoc miraculum operatus est. nude maxime potentiam suam declarat Omnipotens, non mortuum resuscitans, non mari et tentis imperans, non dæmones ejiciens, sed crucifixus et consputus in facie, clavisque confixus; cum injurias et maledicta susciperet, derisus atque contemptus malignam illain atque longo scelerum usu obduratam latronis meutein immutare prævaluit, ut ex utroque virtutem ejus inspicias. In eodem enim tempore passionis crucifixus universam creaturam turbavit, et saxa dirupit: duriorem vero lapidibus animam attraxit pariter et honoravit dicens: Hodie mecum eris in paradiso. Et certe cherubim custodivit paradisum: sed hic etiam cherubim Dominus est. Flammea rhomphaea ibi volvitor: sed ipse et flammae, et gehennæ, et vitæ, et mortis potestatem habet.