# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 5-3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, In Pascha, XII (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/5-3

Dicamus et nos cum Maria, Sustulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunl eum ( Joan. xx, 12 ). Dic nobis, Domine, Quid ploralis? qnia interrogatio tua est consolatio nostra: quomodo si dieat medicus ægrotanti, Noli flere; nonne enim dat ei securitatem de facili sanitate? Ubi sunt Angeli tui? Dicant nobis, Quod ploratis? Et si non dicimus, Sustulerunt Dominum nostrum; dicamus, Sustulerunt patrem, sacerdotem, mediatorem nostrum. Sicut enim sine Domino erat mœsta Maria; ita sine proprio sacerdote tristis gemit Ecclesia. Sed qui dixit Maria;, Vade, dic discipulis meis, præcedant me in Gatilæam ( Matth. XXVIII, 10 ); ipse nobis dicet, Nundate pupuiis meis, ut me præveniant ad ecclesiam, ut ciio videant patris præsentiam, et in ea percipiant indulgentiam.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
