# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, De Adventu Domini, i (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/5

Adhortatio. Hac ergo, fratres charissimi, quotidie cogitantes, qui boni sunt, cum Dei gralia contendant persevcrare in operibus bonis: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui vero se ad eleemosynam tardos, et ad iracundiam promptos, et ad exercendam luxuriam præcipites esse cognoscunt, auxiliante Domino, festinent se a malis eruere, ut quæ bona sunt mereantur iniplere: ut cum dies judicii venerit, non cum impiis, sed cum justis et misericordibus pervenire ad æterna præmia mereantur; præstante Domino nostro Jcsu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
