# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 8-2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/8-2

Latronis confessio ejusque fructus. Quid agis, o latro? satisfaccre incipiens, socium tibi Dominum fecis!!? Non, inquit: emendo hanc de me opinionem in subsequentibus. Nam ne aestimes quod propter damnationis consortium, criminis quoque consortem feccrit Dominum, subtexuit emendationem, dicens: Et noa quidem juste; digna enim patimur his quas commisimus. Vidisti confessionem perfectam, vidisti quomodo in cruce se exuit a peccatis. Dic, inquit, tu iniquitates tuas prior, ut justificeris. Nemo compulit, nemo vim fecit: sed ipse se divulgavit, ipse condemnavit, dicens, Et nos quidem juste; digna enim fa. ctis recipimus: hic autem nihil mali gessit. Memento mei, Domine, in regno tuo (Lue. XXIII, 40, 41,42). NOB est ausus ante dicere, Memento nei, Deus, quam per conCessionem iniquitatis præteritæ, Sarcinam peccatorum dcponerct. Vides quanta res sit confessio. Confessus cst, et paradisum aperuit: confessus est, et tantæ fiducicc robur accepit, ut de latrocinio regnum deposceret, considerans quantoruln bonorum nobis causa sit crux.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
