# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 8

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, In Natali Domini, i (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/8

Virginibus quid curandum aut cavendum. Nunc ergo propter parUm beatæ Marim sit mihi sermo ad virgines, sive ad viros, sive ad feminas, sive viduas, sive pœnitentes, sive pauperes, sive servos. Non est apud Deum nisi meritorum discretio. Audite me itaque, quicumqne dono Christi in corpore virgines estis. Gencralitcr loquor ad omnes, audite me. Quicumque agnoscit se esse quod dico, studeat ut corpore ct corde sit virgo. Sic gau leat de lucro corporis, si non habeat damnum animæ. Gaudeat tamen de tam pretioso dono Christi; gaudcat cum humilitate, fleat cum pietate. Gratias agat, quia tantam felicitatem in integritate portat: lætetur, quia secuturus est Agnum quocumque ierit; si tamen in ore ejus, sicut legimus in Apocalypsi, mendacium non inveniatur (Apoc. xiv, 4, 5). Oret perseverantiam, ut non illi qualiscumque delectatio sæculi aut invidia diaboli tantum donum tollat, tantam claritatem innubilet, tantum nitorem infuscet. Teneat fortiter, non perdat rem irreparabilem, non uno momento delectationis amittat gratiam corporis, non contrahat turpitudinem animæ per pulchritudinem formæ corruptæ, non illum concupiscentia vincat. Si me audierit, permanet: quod si non audierit, amissurus est quod nunquam est reparaturus.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
