# Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 9-2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, De Passione Domini, VI; seu de Cruoe et Latrone (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-ii-de-tempore/9-2

Crux, insigne regni. Hinc Christus in coelum tulit. Dicito nihi, latro, regnum petis; quid in eo tale vides a quo petis 1? Dic mihi; nani quod in conspicuo est, clavos et crucem cernis. Sed hæc, inquit, crux, ipsa regni insigne cst: et propterea Jesum regem appello, quia video crucifixum. Opus enim regis ost, vitam suam pro his quibus regnat opponere; unde et ait quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus (Joan. x, 11, 27-29): igituret rex bonus animam suam ponit pro his quorum princeps cst. Quoniam igitur animum suam posuit, ideo eum regcm cognosco, et Dominum appello. Memento mei, inquit, Domine, in regno tuo. Considcrasli quomodo et regni insigne sit crux. Quod si aliunde vis discere hoc ipsum, non reliquit eam super terram, sed attraxit in coelum. Unde hoc ipsum scirc potes? Quia pariter cum ipso veniet in secundo et glorioso ejus adventu; ut discas quomodo mira et magnifica est crux. Unde et gloriosam eam dixit, in ca gloriante Apostolo.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001b/stoa0040a.stoa001b.opp-lat1.xml.
