# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 188.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/188.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/188.2

Levila sanguinis Dominici minister. Tormentis invictus. Hujus denique spirilus tanto virtutum munere rlaruit, ut sacri ministerii fultus officio, qui Filium Dci Dominum nostrum scculurus csset in passionc, ejusdem Christi calicem credentibus prins ministraret in salutem. Cujus hausti. feliciter mente cbriatus, rabidi hostis atque in Christum sævientis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit, securus irrisit; sciens paratus esse ut resisteret, nesciens clatus esse quod vincerel: quia cujus amore spiritualibus armis præmunitus resistebat, ejus adjutorio quidquid pœnarum in illum furentis ira excogitabat, insuperabilis fortiter patiendo vincebat. Ideo hunc non laminæ ignitæ sartaginis, non equulei, non ungulæ ferreæque manus, non vires pavendae cædentium, nec dolor scissorum membrorum, non foci fragor et strepentis in patentibus visceribus salis injectio, Daciani quiverunt aliquatenus subdere jussioni: sed dum in tantum ejus vecordiae tumor exeresceret, ut tantis passionum subactum doloribus ant vicisse aut interemisse se Ixtahundus extolleret, suscepta spe frustratus, unde victor visus est apparere, inde victus compulsus cst erubescere; quomam quo Dei Martyr duriori urgebatur poena, eo ampliori confessionis exsultabat cuu stantia.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
