# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 188.6

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/188.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/188.6

Corvus tuetur, lupus veneratur. Sed ut divinis excrescentibus beneficiis majoris victoriæ Vincentio gratia conferatur, mittitur corvus, avis inimica cadaveribus, expositas corporis dapcs servatura jejuna. llinc, fratres dilectissimi, hinc advertite distincta meritorum obsequia. Elias quondam impias Achab vel Jezabelis manus caute declinans, in deserto corvis ministrantibus pascitur: assertor autem veritatis Vincentius Daciani rabie peremptus, feris exponitur consumendus, sed corvo famulante servatur illaesus. Obtinuit ergo Elias divino nutu, corvis præstantibus, quoaleretur (III Reg. xvn); præstitum est Vincentio, obsequente quoque corvo, ne comederetur. Qui ut cœlitue se custodem designatum ostenderet, adventantes reliquas aves eminus non segni inpetu periurbabat; inter quas immanem quoque lupum propius accedentem, vcluti qui commissum thesaurum sacrilega audacia attaminare præsumeret, pennis et alis diverberans procul abegit. Sed ilia quod non tam ad inferendam venisset injuriam, quam ad augendam miraculi pompam, quadam sui habitudine stupidus indicabat. impudens furor, et stulta vesania! Corvus obsequitur. lupus veneratur; Dacianus persequitur, ucc erubescit velle se adhuc ferox perdere, quem mansuefacta bestialis feritas satagebat protegere.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
