Latin
Sermon 191
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 191.3
Unproofread scanNot analysed yet
Dapes sepulcris appositæ nihil eis prosunt. Cibi autem et pocula, quæ sepulcris superponuntur, si qua superstitionis istius cura ad defunctos pertinet, lædi his magis quam delectari possunt. Huic si aliquis vinum offerat, quem sentit pro vini ct gulæ Himietate torqueri, contumelia hoc magis est quam humanitas, exprobratio criminis, non officium charitatis. Ila lit ut videantur dcfunctis peccatoribus a claris suis non tam amoris solatia tribui, quam conscientiae tormenta cumulari. Hæc de peccatoribus diximus. Si autem sanctus est cui haec parantur, nihil quidem ad eum pertinent. Illud unusquisque vestrum agat quod superius diximus, ut per orationes, pur eleemosynas, per sacrificia, per oblationes et defunctis suis prosit, et ipse sibi: id est, ut si peccator est pro quo hæc agit, alleventur peccata ejus; si amem sanctus est pro quo sacrificia Deo offert, in æternum cum Sanctis esse mereatur: præstante ipso Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.