Latin
Sermon 192
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 192.3
Unproofread scanNot analysed yet
Deficiente fide deficit semiia. Nonnisi per pericula venitur ad Christum. Temerarius ergo viator Apostolus novi iniveris viam carpit, modo curvati gurgi:is molem ascendit, modo subsidentis undæ sinus descendit, et inter marinos fluctus ascensus illi itineris descensusque non deest. Sed ubi lUI'batus ventis, exagitatus procellis, incipit timere quod credidit: statim ei gurges subtrahitur, unda subducitur. Mox enim defatiscenti fide, dcfaliscil et semita. Tunc exclamans ad Dominum Jesum, salvum se fieri deprecatur. Quem apprehensum manu Salvator liberat, et suhjungit dicens, Modicæ fidei quare dubitasti (Matth. XIV, 30, 32)? Hoc est, Cur tam parvæ fidei cs, ut qui credendo in tnare ambulare cœperas, non id perseverando transircs? scriptum est enim, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. x, 21). Sed dmn cunctaris et dubitas,, itear quod ingressus fueras perdidisti. Cur, inquam, tam modicæ fulci cs, ut non ea fide qua venire cœperas, pervenires? Intellige ergo quia in mari credulitas te portabat, perfidia submergebat. Igitur, fratres, sanctus Petrus dum fluctuat, dum mergitur, dum pcriclitalur, sic pervenit ad Dominum: ostendens nobis quod nonnisi per pcricula properatur ad Chrislum. Mulli enim diabolici fluctus sunt in hoc mundo, tentationum multa naufragia, a quibus ita liberari poss'lInus, si clamantibus Inanum suam Salvator extenderit. Nos ergo clamare ad Dominum non cessemus, ille auxilium solitum non negabit I Jesus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu saucto vivit cl regnat in sxcula sæculorum. Amen.