Latin
Sermon 194
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 194.1
Unproofread scanNot analysed yet
Evæ damna, et Mariæ beneficia. Adest nobis, elilectissimi, optatus dies beatæ ac vcnerabilis semper virginis Marine: ideo cum summa exsultatione gandeat terra nostra, tantæ Virginis illustrala die solemni 1. Hæc est enim flos campi, de qua ortum est prctiosum lilium convallium, per cujus partum mutatur natura, protuplaslorumque deletur et culpa. Præcisum est in ea illud Evæ infelicitatis elogium quo dicitnr, In tristitia paries filios (Gen. III, 46): qnia ista in lætitia Dominum parturivit. Eva euirn luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Virgo quippe genuit, qnia virgo concepit; inviolata peperit, quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera. Descendit angelus de creto missus a Patre Deo in nostr:c redemptionis exordium, ad beatam salutandam Mariam: Ave, inquit angelus ad eam, gratia plena, Dominus tecum. Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacoata est a culpa. Maledictio Evæ in benedictionem mutatur M ariæ: Ave, gratia plena, Dominus lecum. Tecum Dominus in corde, tecum in ventre, lecum in utero, tecum in auxilio.