# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 196.5.45-60

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, 196.5.45 to 196.5.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/196.5.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/196.5.45

Sicut enim quando verbum corde concipimus, necessaria est vox quasi quoddam vehiculum verbi; et quamlibet verbum ipsum per oris sonum ad alium transferamus, tamen illud integrum etiam intra nos, id est, clausum a loquente transfertur, ut tamen in sua sede tencalur: ita et omnipotens Pater innotescere nobis volens, Sapientiam et Verbum illud quod in principio erat Deu, apud Deum (Joan. I, I), sicut ipse testatur, Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2), beatum Joannem, quasi vocem per quam ad nos verbum suum proferret, assumpsit. Quod quidem verbum de illa sede ita ad nos descendit, ut in sinu, id est, in profundo Paterni pectoris permaneret, terrena visitaus, ct coelestia non relinquens. Joannis præ careris Prophetis gloria. Mediator eat novi et veteris Testamenti. Hanc itaque gloriam beatus Joannes Baptista non de longinquo, sicut reliqui Prophetæ; sed vicinus et proximus antecessit. IlIi adventum regis ante multa tempora prædicaverunt, alii dixerunt, Quandoque venturus est; alii, Ecce cito venit: iste autem quem venturum prædixit, venisse monstravit, et prophetiam suam ipso qucin annuntiabat assistente complevit. Adhuc itaque in utero matris suæ Spiritu sancto est repletus, et suam ipsius nativitatem prophetando pra'venit; ad similitudinem Domini sanctificatus antequam natus, intra viscera exsultans, et Salvatoris adventum materno ore protestans. Vere lucerna ardens, in quo tam singularis gratia divinae dignationis effulsit, ut jam jamque adfore Redemptorem sanctae genitricis voce narraret; et per eam, velut per quamdam veritatis lucernam, nondum in lucem prolatus ostenderet. IIic est ille novi et veteris Testamenti idoneus mediator, et gloriosi Agni dignus ostensor: qui Dominum suum et aununtiare uno tempore meruit et videre, una eademque suae nativitatis ætate et nova incipiens, et vetera concludens.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
