Latin
Sermon 197
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 197.2
Unproofread scanNot analysed yet
i. Solius Domini et Joannis Nativitas celebratur. Qui ex muliere, inferior est Joanne. Natalem sancti Joannis, fratres charissimi, hodie celebramus, quod nulli unquam sanctorum legimus fuisse concessum. Solius enim Domini et beati Joannis dies nativitatis in universo mundo cclebralur et colitur. Hilum enim sterilis peperit; istum virgo concepit. In Elisabetb sterilitas vincitur; in beata Maria conceptionis consuetudo mutatur. Elisabeth virum cognoscendo filium genuit; Maria angelo credidit, et concepit. Hominem concepit Elisabeth, et hominem Maria; sed Elisabeth solum homincm, Maria Deum et hominem. Quid sibi vult ergo Joannes? Unde interpositus, unde præmissus? Magnus igitur Joannes, cujus magnitudini ctiam Salvator testimonium perhibct, dicens: Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Præcellit cunctis, eminet universis; antecellit Prophetas, supergreditur Patriarchas; et quisquis de muliere natus est, inferior cst Joanne. Dicit fortasse aliquis: Si inter natos mulicrum Joannes major est, major est Salvatore. Absit. Joannes cuim natus mulicris, Christus autcm virginis natus est; ille corruptibilis uteri sinibus effusus est, iste impollutæ vulvae flore progenitus. Ideo autem cum Joannis nativitate Domini generatio deputatur, ne Dominus extra vcritatcm videatur conditionis humanæ: si comparetur hominibus Joannes, præmissus est ante Deum. Tanta in illo excellentia crat, tanta gratia, ut ipse putatus sit Christus. Quid ergo dixit de Christo? Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joun. I, 16). Quid cst, Nos omnes? Ergo Prophetæ, Patriarchæ, Apostoli, quotquot sancti, et ante incarnationem præmissi, vcl ab incarnato missi, omnes nos de plenitudine ejus accepimus: nos vasa sumus, ille fons est. Ut Christi, aic Joannis nativitas plena mysterio. Item et utriusque passio. Si ergo intelleximus mysterium, fratres mci, Joannes homo est, Christus Deus est: humilictur homo, et exaltetur Deus, sccundum illud quod de Domino ipse Joannes dixit, lllum oportet crescere, me autem minui (Id. III, 30). Ut humiliarclur homo, eo die natus est Joannes, quo incipiunt decrescere dies: ut exaltetur Deus, eo die natus est Christus, quo incipiunt crescere dies. Magnum sacramentum, fratres charissimi. Ideo celebramus Na. talem Joannis, sicut et Christi, quia ct ipsa nativitas plena est mysterio. Quo mysterio, nisi humilitatis nostæ; sicut nativitas Christi plena est mysterio altitudinis nostræ? Ergo in homine minuamur, ut in Deo crescamus; in uobis humiliemur, ut in illo exaltemur; humilietur humana præsumptio, ut crcscat divina miseratio. Nam hujus rei sacramentum etiam in passionibus amborum impletum est. Ut minueretur homo, caput Joannis abscinditur: ut cxaltctur Ulus, Christus in ligno suspenditur.