# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 198.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 198. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/198.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/198.2

i. Joannes singulari celebritate colitur. Humana excedit merita. Hodie. dilectissimi fratres, Joannis qui Domini præcucurrit adventum, nalalcm dicm colimus, quod nulli sanctorum meminimus attributum: hodie, inquam, natalem diem unica ac singu lari celebritate veneramur. Uude quia cum recte extollere non valemus humanæ vocis officio, prædicemus dominicæ attestationis oraculo, proloquente Christo, quia inter natos mulierum non cat major Joanne Baptista (Matth. xi, 11). Ipse hoc dicit v et idco cognosce magnificenti un laudis ex dignitate landantis; ac sic dum nemo illo esse major asseritur in natis mulicrum, datur intelligl, quod J annes humanorum fugit mensuram meritorum t. V.:x est, Christo crescente minuitur. Christum ortu et conversatione signavit. — Ego vox clamantis in eliserto (Isai. XL, 3): hoc cst dicere, Non sum cgo Verbum quod erat in principio Dens apud Deum; sed vox potius, id est, minister sum Verbi, ut per ine ad auditus hominum sensusque perveniat. Unde beatus Baptista pari humilitate pronuntiai, Illum oportet crescere; me autem minui (Joan. III, 50). Illum, inquit, oportet crescere; quia per omnem mundum Christi Evangelium dilatatur: me autem minui, quia Joannis prophetia finitur. [Illum oportet crescere, qui eritcxaltandus in cruce: me autem minui, qui sum trunca:.dus in capite ] Joannis enim prophetia finem accepit. quia is qui prophetabatur, advenit. Joannes ergo formam venturi Domini nativitate et conversatione signavit. Joannes nascitur de sene patre: Christus de matre virgine in mundi senescentis ætate; ætate, inquam, illa quae erat fide et operibus infecunda. Joannes venit desperata generatione per sterilem; et Christus natura obstupescente per Virginem. Ille salutem prædicavit; hic contulit. Ille baptizavit in pœnitentiain; iste regeneravit in gratia.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
