Latin
In Natali sancti Laurentii, i (j)
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
i. Laurentius mundum in flammat ad martyrium. Martyrium spirituale. Igne ignis vim restinguit Laurentius. Bcatissimi Laurentii martyris, cujus Natalem hodie celebramus, passionem nosse vos credo; et quanta in persecutione pertulerit, Dilectionem vestram scire posse non dubito. Tanta enim ejus martyrii gloria exstitit, ut passione sua mundum illuminaverit univrrsum. Illuminavit plane mundum Laurentius eo lumine quo ipse succensus est; et flammis quas ipse pertulit, oinnium Christianorum corda calefecit. Quis enim hoc exemplo nolit pro Christo ardere cum Laurentio, ut possit a Christo cum Laurentio coronari? Quis nolit ad horam sustinere Laurentii ignem, ut æternum gehennæ non patiatur incendium? Beati igitur Laurentii exemplo provocamur ad martyrium, accendimur ad fidem, incalescimus ad devotionem. Etsi nobis persecutoris flamma deest; (idei tamen flamma non deest. Non ardemus qnidem corpore pro Christo, sed ardemus affectu: non subjicit mihi persecutor ignem, sed suggerit mihi ignem desiderium Salvatoris. Esse autem Salvatoris ignem legimus in Exangelio, dicente eodem Domino, Nesctis quia veni ignem mittere in terram? el quid volo, nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Quo igne succensi Amahus et Cleophas dixerunt 2: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Id. xxiv, 32)? Hoc igitur igne etiam beatus Laurentius accensus, flammarum non scntit incendia: et dum Christi ardet desiderio, persecutoris poena non ardet. In quantum enim in illo fidei ardor fervet, in tantum supplicii flamma frigescit. Corporali enim beatus Laurentius laborat incendio: hinc amore Christi succendimur, indc pcrsccutoris flamma torquelur: sed divinus Salvatoris ardor materialem tyranni restinguit ardorem. Quamvis enim in favilla membra solvantur, fidei tamen fortitudo non solvilur: corporis quidem detrimentum sustinet, sed luerum salutis acquirit. Diulurnum patitur supplicium. Tribus pueris non inferior. Non enim, fratres, bcatus Laurentius cita vel simplici passione perimitur. Nam qui gladio percutitur, semel moritur; qui in flammarum camino mergitur, uno impetu liberatur: hic autem longa et multiplici poena cruciatur; ut mors ei non dcsit ad supplicium, et desit ad finem. Dicitur enim ab illo saevissimo persecutore hæc bcato Laurentio constituta poena,. ut ardentium exposita mole carbonum, instiper eum ferrea crate distentum lenta flamma consnmeret; ut non tam inflammando cilo interimeret hominem, quam diu exurendo torqueret: ita ut cum ninum latus exustum persecutor cerneret, aliud latus ignibus ohjiceret exurendum. Legimus Ananiam, Azariam et Misaelem beatissimos pueros a rege in camino ignis inclusos, in pœnarum suarum deambulasse flammis, et igneos globos pedibus conculcasse (Dan. iii, 24). Unde et beatus Laurentius non minori est gloria præferendus: siquidem illi in poenarum suarum flammis ambulabant; hic et in ipso supplicif sui igne discumbit: illi vestigiis pedum conculcaverunt incendia; iste laterum suorum diffusione restinguit. Illi, inquam, stantes in poena elevatis manibus orabant Dominum; hic autem prostratus in sua pœna, toto corpore Dominum deprecatur.