# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, In Natali apostolorum Petri et. Pauli, i (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/2

Quam congruat quod una die passi, quod Petrus confixus cruci, quod de Pauli cervice lac profluxerit. Exitus vero corum de hoc sæculo quam beatus fuerit, Demo qui nesciat. Nam prima hæc in illis beatitudo cst, quod ambo una die passi esse noscuntur: scilicct ut quos una fides servilio devinxerat, una dies martyrio coronaret. Deinde ipsa passio diversa licet in singulis fuerit, tamen quanta refecta est grati:c sanctitate? Nam Petrus crucis, sic at Salvator, exitum tulit, et dominicae devotionis similitudine nec in morte discerptus cst: scilicet ut quem imitabatur fide, imitaretur et passione. De Pauli vero cervice, cum cam perscutor gladio percussisset, dicitur fluxisse magis lactis unda, quam sanguinis, et mirum in modum sanctum Apostolum Baptismi gratia in ipsa cæde exstitisse splendidum potius quain cruentum. Quæ quidem res in sancto Paulo stupenda non est. Quid enim mirum, si abundat lacte nutritor Ecclesia; sicut ipse ad Corinthios ait, Lac vobis potum dedi, Mon escam (1 Cor. in, 2). Hæc cst planc repromissionis illa terra, quam patribus nostris promisit Deus, dicens: Dabo vobis terram fluentem lac et mel ( Exod. III, i7). Non enim de hac terra loculus cst, quæ manantibus aquis coenum involvit, lutumque permiscet: sed de illa terra Pauli et similium Pauli, quae jugitcr purum suaveque distillat. Quae enin Pauli Epistola non melle dulcior est, lacte candidior? Quae Epistole tanquam ubera, Ecclesiarum populos enutriunt ad salutem. De cervice ergo Apostoli pro sanguine lac manavit. Legimus in Epistola ipsius, quoniam.caro et sanguis regnum Dei non possidebunt ( I Cor. xv, 50). Jam igitur Paulus possidet regnum; quoniam caret sanguine, qui impedire dicitur regnaturos. Adhuc ergo Paulus in terris positus, cHam in regni coelestis substantiam transformatur.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
