# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 202.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/202.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/202.2

i. Apostoli inter se pares, Petro tamen et Paklo inferiores. Petro potentiae, Paulo scientiæ olavi. credita. Cum omnes beati Apostoli parem gratiam apud Dominum sanctitatis obtineant, nescio quo tamen pacto Petrus et Paulus videntur præ cæteris peculiari quadam in Salvatore fedei virtute præcellere. Quod quidein ex ipsius Domini judicio possumus approbare. Nam Petro, sicut bono dispensatori, clavem regni cælestis dedit; Paulo, tanquam idoneo doctori, magisterium ecclesiasticæ institutionis injunxit: scilicet ut quos iste erudierit ad salutem, ille suscipiat ad quietem; ut quorum corda Paulus patefecerit doctrina verborum, eorum auimabus Petrus aperiat regna cœlorum. Clavem cnim quodam modo a Christo scicntiæ et Paulus accepit. Clavis enim dicenda est qua ad fidem pectorum dura corda reserantur, mentium secreta panduntur, t quid pud iutrinsecus clausum tenetur, in palam rationabili manifestatione producitur. Clavis, inquam, est quæ et conscientiam ad confessionem peccati aperit, et gratiam ad æternitatem mysterii salutaris includit. Ambo igitur claves a Domino perceperunt; scientiæ iste, ille potentiæ. Divitias immortalitatis ille dtspensat: scientiae thesauros iste largimur. Sunt enim thesauri scientiæ, sicut scriptum est: In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi ( Coloss. II, 3). Ergo beati Petrus et Paulus eminent iuter universos Apostolos, et peculiari quadam prærogativa præcellunt. Petrus Paulus meritis æquales Cur uno die, ano in loco, sub uno tyranno passi. Cur ill Ocridenle. Vcrum inter ipsos quis cui præponatur, incertum est. Puto enim illos æquales esse meritis, qui æquales sunt passione; et simili cos fidei devotione vixisse, quos simul videmus ad martyrii gloriam pervenisse. Non enim sinc causa factum putemus, quod una die, uno in loco, unius tyranni toleravere sententiam. Una die passi sunt, ut ad Christum pariter pervenirent: uno in loco, ne alteri Roma deesset; sub uno persecutore, ut æqualis crudelitas utrumque constringeret. Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro virtute. Et in quo tandem loco martyrium pertulerunt? In urbe Romana, quæ principatum ct caput obtinet nationum: scilicet, ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitalis; et ubi Gentilium principes habitabant, illic Ecclesiarum morerentur principes. Cujus autem meriti sunt beatissimi Petrus ct Paulus, binc possumus intelligere, quod cum Dominus Orientis regionem propria illustraverit passione, Occidentis plagam, ne quid minus esset, vice sui Apostolorum sanguine itluminare dignatus eat. Et licet illius passio nobis sufliciat ad salutem, tamen etiam horum martyrium nobis contulit ad exemplum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
