Latin
Sermon 207
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 207.1
Unproofread scanNot analysed yet
Martyribus quid debeamus. Laurentius ob tria merifo colendus. Cum omnes beatos martyres, quos nobis antiquitas tradit, honorificentia digna miremur; præcipue lamcn beati Laurentii martyris triumphum debemus tota dcvotione suscipere. Majorem ergo affectum ibi debeo, ubi credulitatem meant cogit contemplatio, quam ubi fldem nicam hortatur opinio. Majorem, inquam, affecturi ibi dcbeo, uhi per ea quæ vidi, compellor devotione credere etiam illla quæ non vidi. Nam cum odio, aliquanta mihi impossibilia videbantur: sed coepi ea credere potuisse fieri, dum similia facta esse conspexi. El idco temporis nostri passio, hanc nobis tribuit conferre gratiam, ut fidem præteritam confirmaret. Supradictum igitur virum beatum tota debemus devotione suscipere: prirnum, quia pretiosum sanguinem suum propter Dominum tradidit; deinde, quod prærogativam nobis apud Domiuum nostrum non minimam tribuit, ostendens qualis esse debeat in Christianis fides: tertio, quod idem tam sanctac conversationis fuerit, ut coronaln martyrii tempore pacis invenent.