Latin
Sermon 207
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 207.3
Unproofread scanNot analysed yet
Martyres ante martyrium martyres fuisse necesse est. Crucem tollere quid sit. Sufiicere nobis debent ad profectum salutis nostra martyrum exempla sanctorum, qui propter adipiscendam coelestem coronam I omnibus se mandalis dominicis subdiderunt, et ita cunctis devinxerunt se legibus Salvatoris, ut propter ante actam vitam mererentur ad hanc martyrii gioriam pervenire. Non enim illo in tempore tantum perfecerunt præceptum Domini, quo confessionis supplicium pertulerunt; sed necesse fuit illos prius secundum Evangelium vixisse, ut Christi passionibus poti. rentur. Necesse est, inquam, ut initia bona fuerint, quorunt finis est optimus subsecutus; et martyres eos non solum fuisse cum passi sunt, sed etiam tunc martyres IChristi esse cum viverent. Martyr enim graece, latine Testis dicitur. Igitur quotiescumque bonis affectibus mandatum Christi facimus, toties Christo testimonium perhibemus. Unde et crux Domini non tantum illa dicitur, quæ passionis tempore ligni affixione construitur; sed et illa quae totius vitæ curriculo cunctarum disciplinarum virtutibus coaptatur. De qua mihi videtur Salvator dicere, Qui vult post me venire, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. xv! ,21). Numquid enim omnes martyres, qui secuti sunt Dominum, crucifixi sunt cum Domino I? Namquid omnes virgines, qui juxta Apocalypsim sequuntur Agnum Dei, crucifixi sunt ut sequantur (Apoc. xlv, 4)? Numquid Paulus apostolus crucifixus fuerat, cum dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Cala,. vi, 14) Hoc autem dicit, ut intelligas crucem non ligni esse patibulum, sed vitae virtutisque propositum. Tota igitur vita christiani homiuis, si secundum Evangelium vivat, crux est atque martyrium.