# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 208.11

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/208.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/208.11

Precatio ad beatam Virginem. Huc usque, o Virgo beata, de te ipsa quæ nos ad amorem Dei accenderent fideliter prolulisti: ea vero quæ sequuntur, humano generi prophetasti. Meum autem volum exstitit ea tantum inde transcurrere, quæ ad tui laudcm nominis pertinerent. Sed hæc quæ de te ipsa narrasti, ncque ut dignitas tua meretur, dicere potuisti. Quas ergo tibi laudes fragilitas humani generis persolvet, quae solo tuo commercio recuper.mdi aditum invenit? Accipe itaque quascumque exiles, quascumque meritis tuis impares gratiarum actiones: et cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis, et reporta nobis gratiam reconciliationis. Sit per te excusabile, quod per te ingerimus; sit impetrabile, quod fida mente poscimus. Acoipe quod offerimus, impetra quod rogamus, excusa quod timemus: quia nec potiorem meritis invenimus ad placandam iram Judicis quam te, quæ meruisti esse mater Redemptoris et Judicis. Succurre ergo miseris, juva pusillanimes, refove flebiles; ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro monachorum choro, exora pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum levamen, quicumque devote celebrant luum nomen'. Sit tibi compassio super afflictis, sit pius affectus super cœlorum peregrinis: et cum te semper lætantem aspicis, fletus nostros, quaesumus, ipsa ad Deum admittas, eumque ut proprium filium pro nobis interpelles. Nos enim adhuc in hac terra affligimur, persequimur, injuriis lacessimur, opprobriis aflicimur, esurimus, sitimus, somnum patimur, in carcere retinemur. Tu vero in coelestibus regnis praelata es cunctis virginum choris, tu Agnum quocumque pcrrexerit sequeris (Apoc. xiv, 4). Tu virgineos choros et ab incentivæ carnis illecebris alienos per albentia lilia rosasque vernantes ad fontes perennis vitae potandos invitas. Tu in illa beatorum felicissima regia, primi ordinis dignitate indepta, plantis roscidis oberrans, inter paradisi amænilatem gramineosque crocos tenero poplite pergis, felicique palma violas immarcescibiles carpis. Tu concinis sine fine choris conjuncta summis; Angelis Archangelisque sociata, indefessa voce, Sanctus (Id. iv, 8)! clamare non cessas. Tu in cubiculo Regis beatitudinum gemmis ac margaritis ornata assistis. Tibi thronus regius ab Angelis collocatur in aula æterni Regis, teque ipse Rex regum ut matrem veram et decoram sponsam pra omnibusdiligens amoris amplexu sibi associat. Neo mirum, si dignetur tibi adgaudere Deus regnans in coelis, quem tu parvulum ex te hominem natum toties osculata es in terris. Has ergo luas felicitates possidens, convertere ad nostrarum miseriarum salutem.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
