# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 208.12

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/208.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/208.12

Beata Virgo quomodo colenda. Inter hæc igitur, fratres charissimi, cum toto mentis affectu beatissimæ Virginis nos intercessionibus committamus, omnes ejus patrocinia omni nisu imploremus: ut dum nos supplici eam obsequio frequentamus in terris, ipsa nos sedula prece commendare dignetur in coelis Neque enim dubium, quæ meruit pro liberandis proferre pretium, posse plus sanctis omnibus, liberatis impendere suffragium. Sed quid nobis prodest hanc interpellare vocibus, nisi etiam humilitatis ejus exempla teneamus? Curemus ergo, dilectissimi. fratres, ut qui hujus diei festivitati interesse cupimus, vestimentis humilitatis atque charitatis indolUi appareamus. Non nos invidia alienae felicitatis torqueat, non ira usque ad divisionem dilaniet, non cupiditas Christum a nobis excludat, non saeculi tristitia exurat, non prosperitas ejus incaute decipiat, non luxuria inquinet, non immunditia polluat, non elatio corrumpat, non superbia inflet: ut dum nos virtutibus ornatos, charitate conjunctos, humilitate fundatos beata Dei Genitrix suæ nos interesse festivitati perspexerit, ardentius nobis subvenire festinet apud Filium et Dominum suum Jesum Christum, Deum et Salvatorem nostrum; qui coronis perennis regni glorificat sanctos suos, et est aeterna laus et exspectatio omnibus electis ejus: ipsi gloria, virtus, potestas, æternitas, et nunc et semper per. immortalia saecula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
