# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 208.3.25-40

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, 208.3.25 to 208.3.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/208.3.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/208.3.25

Neque enim dignum est de corporis eius notitia sollicitum quempiam esse, quam non dubitat super Angelos elevatam cum Christo regnare. Sufficere debet tantum notitiae humanas hanc vere fateri reginam coelorum, pro eo quodregem peperit angelorum. De genere mortis illius mdlus Latinorum scripsit. Vera de Assumptione sententia. Sed nec invenitur apud Latinos aliquis tractatorum de ejus morte quidpiam aperte dixisse. Nam illum Evangelii versiculum quem Simeon dixit ad Domini Matrem, Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. It, 55), beatae recordationis Ambrosius cum tractaret, ait: Nea historia nec litteræ docent, Mariam gladio vitam finisse. Hinc et Isidorus: Incertum est, inquit, per hoc dictum, utrum gladium spiritus, an gladium dixerit persecutionis. Sed quid de his de quibus loquor dicam; cum nec ipse qui hanc accepit ante crucem Domini in sua, id est, Joannes evangelista, de hoc posteris aliquid retinendum scriptis mandaverit? Nullus. enim hoc lidelius narrare potuit, si illud Deus manifestari voluisset, quam ille utique qui bane nutriendam suscepit nec contra morem filius matrem reliquit. Restat ergo ut homo mendaciter aion fingat apertum, quod Deus voluit manere occultum. Vera autem de ejus assumptione sententia hæc esse probatur, ut secundum Apostolum, sive in corpore, sive extra corpus ignorantes (II Cor. XII, 2), assumptam super Ab. gelus credamus.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
