Latin
Sermon 208
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 208.8
Unproofread scanNot analysed yet
Hac veritate imbutus terrena despicit. Quee bonax quæ prava exsultatio. Quaecumque igitur anima sancta talibus fuerit incitamentis occupata, nihil concupiscit terrenum, nihil transitorium, nihil quod ad tempus arridet, nihil quod ad praesens delectal: quæ risum luctum computat, et gaudium in moerorem commutat; cui mundus carcer, coelum vero habitatio est: cui exsultatio in praesentibus nulla est, quia in illo tautum gaudere-appetit, qui super omnes est. Uude in sancto Cantico, cum diceret Virgo gloriosa, Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus; signanter addidit, in Deo salutari meo: ac si diceret, Anima mea quæ magnificat Dominum, non in quolibet alio, sed in illo tantum exsultat, quem amando magnificat. Noverat autem esse aliam vituperabilem exsultationem, quia mundus gaudere dicitur tendens ad luctum, de quibus Salomon ait: Laetantur cum male fecerint, et. exsultant in rebus pessimis (Proy. II, 14). Hinc et Apostolus non quodlibet gaudium in sanctorum cordibus esse describit, sed in Spiritu sancto. Hinc David cum diceret, Gaudete, justi; subjunxit, in Domino (Psal. XXXII, 1). Hinc cum Domino diceret, Gaudebunt lubia mea, dum cantavero; addidit, tibi (Psal. LXX, 23). Hac enim exsultatione nullus eorum gaudet, quisquis de præsentibus tantum exsultat, æternisque bonis interesse non concupiscit: cui exsilium patria esse creditur, et mors vita æstimatur; cujus Deus venter est, et ornatus non in moribus, sed in amictu' est: qui cum laudatur, extollitur; et cum vituperatus fuerit, magnis iracundiae stimulis agitatur: qui cum mansuctis non humiliatur, sed in superbiae fascibus elevatur, et caeteros quasi ex alto montis supercilio contemplatur.