Latin
209.4.15 to 209.4.41
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 209.4.15-41
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 18). Quam læto sinu de prælio revertentes civitas coelestis excipit, de hoste prostrato tropæa ferentibus occurrit! Cum triumphantibus viris et feminæ veniunt, quae cum saeculo sexum quoque viceruut, et gi minata gloria militiae virgines cum pueris teneros annos virtutibus transcuntes. Sed et caetera fidelium turba aulæ perpetuæ regiam intravit, qui siuceritatem fidei inconcussis præceptorum cœlestium disciplinis unita pace observaverunt. Ergo agite nunc, fratres, aggrediamur iter vitæ, revertamur ad civitatem cœlestem, in qua scripti sumus et cives decreti. Non sumus hospites, sed cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. II, 19); etiam illius hæredes, cohæredes autem Christi. Hujus nobis urbis januas aperiet fortitudo, ei fiducia latum præbebit ingressum. Vitæ beato descriptio. Consideremus ergo inclytam urbis illius felicitatem, III quantum considerare possibile est. Ut enim vere est, comprebendere nullus sermo sufficiet. Dicitur de ea in quodam loco sic, quod aufugiet ibi dolor et tristitia et gemitus (Isai. LIII, 10). Quid hac vita beatius? Ibi non est panpertatis metus, non ægritudinis imbecillitas; nemo læditur. irascitur nemo, nemo invidet; cupiditas nulla exar. descit, nullum cibi desiderium, nulla honoris pulsatio, aut potestatis ambitio '. Nullus ibi diaboli mettis, insidiæ dationum nullæ, terror gehenna procul, mors neque corporis neque animæ, sed immortalitatis munere vita jucunda. Nulla erit tunc usquam discordia; sed cuncta consona, cuncta convenientia; quia omnium Sanctorum una concordia: pax cuncta et Letitia continet, tranquilla suut omnia et quieta. Jugis splendor, nou iste qui nunc est, sed tanto clarior, quanto felicior; quia civitas illa, ut legitur, non egebit lumine solis, sed Dominus omnipotens illuminabit eam, et lucerna ejus est Agnus: ubi sancti fulgebunt ut stellæ in perpetuas aeternitates, et sicut splendor firmamenti qui ad justitiam erudiunt niultos. Quapropter nox ibi nulla, nullæ tenebræ, concursus nubium nullus, nee frigoris ardorisve asperitas ulla;