# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 209.5

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/209.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/209.5

Corona martyrum purpurea. juste viventium candkla. Libenter igitur, fratres, ac prompte certemus, omnes in agone justitiæ Deo et Christo spectante curramus: et qui sæculo et mundo majores esse ccepimus, cursum nostrum nulla sæculi et mundi cupiditate tardemus. Si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies ultimus invenerit, nusquam Dominus meritis nostris ad præmium deerit remuneratur. Qui coronam ill persecutione purpuream pro passione donavit, ipse in pace viventibus pro justitiæ meritis dabit et candidam. Nam nec Abraham nee Isaac, nec Jacob occisi sunt; et tamen fidei et justitiæ ineritis honorati inter Patriarchas primi esse meruerunt: ad quorum congregatur convivium, quisquis lidelis et justus et laudabilis invenitur. Memores esse debemus voluntatem non nostram, sed Dei facere debere: quia qui fecerit ejus voluntatem, manet in æternum, quomodo et ille manet in æternum. Quapropter, charissimi, mente integra, fide firma, virtute robusta, charitate perfecta parati ad omnem voluntalem Dei sinus, conservantes fortiter dominica mandata. In simplicitate servate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laboranLibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplina; severitate censuram; ne aliquid ad exemplum bonorum factorum desit in nobis.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
