# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 214.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/214.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/214.4

Ut Christus, sic Stephanus. Deum confitens dnmnatur. Nec tamen tunc tacet; sed nou auditur. Gaudeant amici, si blasphemant inimici. Non taceat ovis testilicando, etsi lupi clament blasphemando. Concluserunt enim mentes suas et dixerunt, Blasphemavit (Id. VI, 11). Hoc dixit et Caiphas princeps sacerdotum de Filio hominis patiente, et omnia tolerante. Cum enim diceret Dominus noster Jesus Christus suspensus ill cruce, Amen dico vobis, amodo videbitis coelos apertos et Filium hominis stantem ad dexteram Patris; clamavit Caiphas dicens, Blasphemavit ( Matth. XXVI, 64, 65)! Caiphas conscidit vestes; isti ipsas clauserunt mentes: Caiphas, ut nudus remaneret; isti, ut in sua duiitia permansissent. magnum miraculum! Cæli jannæ aperiuntur; ct Judæi mentes impias concluserunt: sed sanctus Stephanus non tacuit, nou defecit, nec blasphemantibus cessit. Ibi attendebat, ubi oculos cordis aperiebat. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dexlris Dei. a. Stephani ad Judæos allocutio. Sed quid mihi irascimini pro tanta testiiicatione, Judæi? Numquid mea jussione aut potestate patefacti sunt coeli? Pate. facti sunt; non ut meam gloriam proderent, sed ut pastorein meum in me ostentantem adjutorium demonstrarent. Considerate igitur et videte quantum longe sim a caelis,.positus vobiscum in terris. Numquid ego attingere potui, et januas aperire coelorum? Palatium suum ipse mihi aperuit Dominus Angelorum. Merito quodam modo video; et quod video non laceo. Non enim contempsi in cruce pendentem; ideo video ad dexteram Patris sedentem. Vobis istud datum est de cœlestibus testimonium: sed si non creditis, ego quid feci vobis? Coeli aperti enarrant gloriam I'ei (Psal. XVIII. 4); et ego taceam misericordiam Christi mei? Video Chrislum in sua gloria sedentem, pro mea salute astantem; ipsc mihi testis est in cœlis: ego ei non ero testis in terris? Si eum fuero confessus coram hominibus, confitebitur eUam ipse me coram Angelis suis: si antem negavcro eum in terris, et ipse me negabit in cœlis (Luc. XII, 8, 9). Sed pro tamis fidelibus testimoniis lapides jactatis, mentem clauditis, integra vobis et manifesta dicentem audire non vultis.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
