Latin
Sermon 217
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 217.40
Unproofread scanNot analysed yet
Judæi semper inimici Dei, intendite bene qui judicatis non bene. Si vere ergo justitiam loquimini, rectajudicate, filii hominum (Psal. LVII, 2). Intendite simul, pontifices, et ministri sacerdotes et populi; omnes simul Judaei, Intendite faciem ministri Dei, intendite faciem Stephani, si potestis. Moyses enim propter excæcationem vestram contra faciem suam posuit velamentum: Stephanus vero ad confusionem vestrain contra vestrum conventum resurrectionis annuntiat sacramentum. Sed, o Judaei, Prophetis invidi, martyribus perfidi, nullatenus miramur in vobis quod per multa congruitis iniquitatibus vestris. Qui enim faciem despicuis legislatoris, personam suscipitis delatoris. Qui despexistis faciem Moysi legislatoris, personam, Judaei, suscepistis crudehssimi delatoris; et ad dedecus vestrum semper additis crimen vestrum. Et Moyses vester, quando velamentum posuit contra sanctam faciem suam, nolebat videre criminosam faciem vestram: Stephanus vero revelata facie sua speculabatur in caelum gloriam Filii Dei; ideo videbant vultum ejas Judaei tanquam vultum angeli Dei. Et nunc, beate martyr Stephane, terram despice, cælum conspice, pontificem sperne, Patrem attende; despice Judxum et sacerdotem et populum; conspice in cælo Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Indica tamen Judæo quid sit illud quod diu contemplaris in coelo. Ecce, inqnit Stephanus, video caelos apertos (Act. VII, 55), et Jesum quem crucifixistis, quem illusislis morientem, quem signato sepulcro posuistis jacentem, video ego ad dexteram Patris stantem. Quid ergo vobis profuit, Jud:ci, quia crucifixistis Filium Dei, et Filii Dei Martyrem lapidatis? Ecce duplo labefacti estis; quia civitatem vestram amisistis, et ipsum lapidatorum principem perdidistis, et de civitate sancta eradicata est vestra planta. Impleta est. enim in Judæa maledicta maledictio illa Davidica: Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium (Psal. LI, 7). Silentium antem fecerunt turbæ Judæorum, damnabili animositate super martyrem Stephanum dentibus colubrinis stridebant, quem quasi serpentem in corde habebant, præcipitantque sanctum Martyrem extra suam civitatem, pramittentes testimonia, dicentes falsitatem. Furunt, spoliant, projiciuntque vestimenta ante Sauli vestigia, et currunt cum lapidibus, ulnas erigunt, brachia dirigunt, petras jaciunt. Lapidantque justum injusti procumbentem, orantem atque dicentem, Domine Jesu meus, ostensor meus, defensor meus, propter quem saevit in me nudus lapidator meus; exaudi me, exaudi, sancte meus, Virginis Filius, lapis vivus, qui ad exaudiendum me, unus ut credat lapidator est minus; ioteDdc, inquit, me ipsum tui fontis lavacro mundatum, tui salutaris gratia sine macula consecratum, pro tuo nomine spoliatum, hnmanis manibus lapidatum, sed ab amore Sauli non separatum: et ne statuas illis hoc peccatum misericors usque in linem. Sic Stephanus sanctus moriens in aeterna pace dormivit, cum Christo Jesu, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula sacculorum. Amen.