# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 218.2

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/218.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/218.2

i. Magi ab Oriente veniunt. Christo igitur secundum prophetiae fidem nato in Bethlehem Juda, temporibus Herodis regis, de Orientis partibus adventantes quidam viri ex Magorum gente, percontantur ab Herode ubinam esset rex qui nuper natus est Judaeorum: affirmantes vidisse se stellam ejus in Oriente, quae sibi eliam dux itineris exstitisset; causam vero tantae properationis adorandi ac venerandi nuper editi regis esse. Quibus ille auditis incredibiliter deterretur, timens et verens ne status sui periclitaretur imperii. Advocatis ergo accersitisque Legis doctoribus, requirens percontatur ubinam Christum nasci sperarent. Ubi vero ex Michææ oraculis locus na'vitatis ejus apud Bethlehem designatus est (Michææ v, 2), uno praecepio rex omnes lactentes pueros, non solum apud Bethlehem, sed et in omnibus ejus finibus a bimatu et infra, secundum tempus quod exploraverat a Magis, occidi et interimi jubet (Mattk. n, 5,16); si quomodo etiam Jesum cum æquævis posset exstinguere. Sed praevenit regis insidias puer abductus in iEgyptum, parentibus de dolo regis angelo praenuntiante commonitis. Innocentium felicitas. Deceptor itaque Herodes rex illusus a Magis, mitiit in Bethlehem et in omnes fines ejus, ut interficiantur pueri a bimatu, et infra. Occiduntur pro Christo parvuli, pro justitia morilur innocentia. Qnam beata ætas, quæ necdum Christum potest loqui, et jam pro Christo meretur occidi; nondum opportuna vulneri, et jam idonea passioni! Quam feliciter nati, quibus in primo nascendi limine aeterna vita obvia venit! Incurrunt quidem inter ipsa primordia acceptae lucis periculum et finem salutis; sed de ipso protinus fine capiunt principia æternitatis. Immaturi quidem videntur ad mortem; sed feliciter nioriuutur ad vitam. Vix dum gustaverant praesentum, statim transeunt ad futuram; nondum ingressi infantiae cunas, jam perveniunt ad coronas. Rapiuntur quidem a complexibus matrum; sed redduntur gremiis Angelorum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
