# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 220.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/220.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/220.3

Sed et nunc melius eat bonis quam malis. Malum pati, et malum esse. Quare ergo modo non sic? Forte ct modo sic. Sed quod nunc est in occulto, tunc erit in manifesto. Lege Scripturam divinam, ingredere mecum, si potes, in sanctuarium Dei: forte ibi, si possum, docebo te, imo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc non esse malis bene, et melius esse bonis quam malis, quamvis nondum venerit bonorum plena felicitas, nondumque venerit malorum poena novissima. Si Legem Dei diligenter aUcndis, forte intelligis mecum non esse bene ma!is. Rogo enim te, et quæro abs te, Tibi quare male est? Responsurus es, Egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. Tibi ideo maleest, quia pateris mala, et bene est illi, qui est ipsum malum? Multum interest inter malum pati, et malum esse. Tu quod pateris non es; malum cnim pareris, sed tu malus non es: ille hoc malum non patitur, ct malus est. Noli ergo falli. Nan potest fieri ut tibi male sil, qui palcris malum; et illi beno sit, qui cst malus. Cum enim malus est, putas quia non patitur malum, cum patitur sc ipsum? Tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo; et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corde RUO? Tibi nole est, qui forte malam habes villam; ct bene < sl illi, qui malam habet animam? Esto bonus qui habes bona.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
