# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 220.6

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/220.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/220.6

Conclusio. Nos vero, fratres, cogitantes peregrinos et hospites esse in hoc sæculo, hoc tantum quod ad victum et vestitum opus est, nohis in itinere vitai istius reservemus, et quantum possumus, in æternam heatiludinem per eleemosynam pauperum dirigamus; ut cum in die judicii cupidi et avari pro sterilitate bonorum operum audire meruerini, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum (Matth. xxv, 41), nos pro bonis operibus audire possimus, Venite, benedicti; Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum eat ab origine mundi: quia esuriri, et dedistis mihi manducare; sitivi i et dedistis mihi bibere/ nudus eram, et operuistis me (Ibid., 34, 36). Ad istam bencdictioncm vos Dominus sub sua protectione perducat: cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
