# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 222.1

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, Sermon 222. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/222.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/222.1

Apostoli arietes. Si omnium sanctorum martyrum grata nobis debet esse solemnitas, fratres charissimi, quanto gralinr eorum qui præsentem secuti sunt Principem martyrum? si agnorum, quanto magis arietum? Illorum enim lilii non generatione carnis, sed imitatione virtutis facti sunt omnes qui posterius usque ad mortem confessi sunt Christum. Hos obiulerunl populi Gentium, de quibus Psalmus aute cantavit, dicens, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1). His primum Dcminus, cnm ad confessionem sui nominis hortaretur, non solum se promisit victorie coronatorem, sed et certaminis adjutorem: etiam in ipsis ct posteros admonebat, quoniam quod diccbat, scriptum posteris relinquebat. Illis ergo ait, exhortans eos: Cum autem adducent vos ad principes et potestates, nolite cogitare quid respondeatis, vel quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. x, 19, 20). Meditari veluit, et confiteri precepit. Maluit enim auferre præsumptionem humanam, et gratiam dare divinam, ut in semetipsis limidi, et mundo essent audaces. Unde et in alio psalmo vox martyrum dicit, quasi ex parte humanæ fragilitatis verendo, Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me ( Psal. LVIII, 2): et paulo post de auxilio divino confidens dicit, Fortitudinem meam ad te custodiamUbid., 10). i. Fideles cæteros superant. Supra caeteras enim turbas fidelium, necnon antiquorum justorum et Prophetarum eminentes Apostolos suos volens Dominus ostendere, dixit ad cos: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quæ audiunt quae vos auditis: multi enim Prophetæ et justi voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt; et audire quæ auditis, et non audierunt (Matth. XIII, iG, 17). Item alibi: Jam, inquit, non dicam vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus: vos autem dixi amicos; quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. xv, 15). Item ait idem alio ioco: Quacumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo; et quæcumque solveritis super terram.erunt soluta et in coelo (Matth. XVIII, 18), Item alibi sciscitanti Petro quid sibi ct sociis suis profuisset, reliquisse omnia et sequi Redemptorem, respondit dicens, Amen diro vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et CUi super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Id. xix, 28).

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
