# Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 229.4.22-38

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, 229.4.22 to 229.4.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/229.4.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iii-de-sanctis/229.4.22

Qui enim ad istud altare casto corpore et mundo corde, cum munda ct sccura conscientia venerit, ad iliud altare quod in coelis ea, felici transmigratione perveniet. Ad extremum, fratres charissimi, non est grave nec laboriosum quod suggero: hoc dico quod vos frequenter facere aspicio. Omnes viri, quando ad altare accessuri sunt, lavant manus suns, ct omnes mulieres nitida exhibent linteamina, ubi corpus Christi accipiunt' (a). Non est grave quod dico, fratres: quoniodo viri lavant aqua manus suas; sic clecmosynis lavent animas Silas. Sirniliter et mulieres quomodo nitidum exhibunt linteolum, ubi corpus Christi accipiant; sic corpus castum ct cor mundum exhibeant, ut cum bona conscientia Christi Sacramenta suscipiant. Rogo vos, fratres, numquid est aliquis, qui in arca sordibus plena velit mittere vestem suam? Et si in arca sordibus plena vestis non mittitur pretiosa, qua fronte in anima peccatorum sordibus inquinata Christi Eucharista suscipitur? Et quia istis verissimis exemplis loqui cœpimus, etiam ct hoc quod benc nostis insinuo. Non puto esse aliquem hominem, qui in arca sua, ubi pretiosas vestes habet repositas, acquiescat aut carbonem vivum aut qualemcumque scintillam includere. Quare hoc, fratres? Quia timet ne comburantur vestimenta, quibus in festivitate induitur. Rogo vos, fratres, qui in arca sua non vult scintillam ignis includere, quare in anima sua flammam iracundiæ non timet accendere? Sed quare hoc flat, manifeste et evidenter cognoscimus. Ideo enim in arcam ignem non mittimus, quia diligimus vestem nostram: flammam vero iracundiæ ideo non exstinguimus, quia non solum non diligimus, sed etiam odio habemus animam nostram, secundum id quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, C).

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001c/stoa0040a.stoa001c.opp-lat1.xml.
