Latin
Sermon 230
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 230.3
Unproofread scanNot analysed yet
Deuis in nobis habitare desiderat. Nos vero, fratres charissimi, etiamsi noui, aliqua, ut solet fleri, peccata subrepunt, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus, jejuniis, vigiliis, orationibus, cleemosynis mundare sordida, lapsa construere, templum Dei vivi reædificare; ut vcnicns Dominus in nobis nihil inveniat quod oculos suæ majestatis offendat: quia de ipso scriptum est, Ecce sto ad ostium et pulso; si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo et cænabo cum illo, et ille mecum (Apoc. III, 20); et iterum, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv, 23). Quam beata est illa aninra, in qua Pater et Filius venientes non solum habitare vul manere, sed eliam coenare dignantur! Quod autem dixit, Canabo cum illo, et ille mecum, scimus evidenter; quia apostolus Paulus ostendit, dicens, Templum. Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Et per prophetam Dominus dicit, Et habitabo, inquit, in eis, et inambulabo (Levit. XXVI, ii). Et quia. sicut ipsi vidistis, fratres, habitare et inambulare desiderat in nobis Deus. cum ipsius adjutorio ita cor nostrum studeamus bonis semper cogitationibus occupare, et corpora nostra ab omni sorde luxuriæ munda vel casta jugiter custodire; ut Deum in nobis delectet habitare.