Latin
Sermon 231
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis III. De Sanctis 231.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ecclesiæ variœ figuræ. Recte festa Ecclisiæ colunt, qui se Ecclesia' lilios esse recognoscunt. Hæc enim omnium credentium mater est, quæ natos ad mortem, regenerat ad salutem. Hæc est post Synagogam quidem vocata; sed ante Synagogam promissa. Hæc euim jam in primo homine prætigurata cst. Nan sicut ex Adæ latere fabricata est Eva, ita ex Christi corpore et vulnere redempta crevit Ecclesia. Hæc in- Ira arcam diluvio exundante servata, crucis beneficium ct Baptismatis mysterium præsignavit. Hanc Sara sterilis et desperata in senectute unico pignore feeunda præcecinit: Ecclesia enim uniCum, id cst, dilectissimum Deo populum sæculo jam senescente progenuit. Hæc est regina illa de qua ad Dominum dicitur, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 40); id est, diversarum circumdata pretioso decore virtutum. Eam regina Saba multimodis reprœsentat. Dogmata Ecclesiæ a Christo tradita. Hac est illa regina quæ venit a partibus Æthiopiæ audire sapientiam Salomonis. Sed hæc non tam ex una regione, quam ex universis mundi partibus reges paritura convenit, sicilL etiam evangelista commenmorat: Regina austri venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis. Venit Ecclesia ad redemptorem et eruditorem suum, ut de stultitia erroris doctrinam perciperet vertatis, de qua plenius, sicut audivimus, Regnorum scripsit historia, ila dicens: Et ingressa regina Jerusalem cum mutio comitatu et divitiis, eum camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo. Ergo in figura reginæ hujus Ecclesia venit ex Gentibus et a finibus terrae, imponens finem cupiditatibus vitiisquc terrenis; ut audiret sapientiam Salomonis, id ost, veri pacifici Domini nostri Jesu Christi, qui fecit utraque unum, solvens inimicitias incr Dcum et hominem in carne sua (Ephes. II, 14). Venit post veteres et profanas superstitiones audire et discere de fidei illuminatione et judicio ruituro, de anima immortalitate, de spe resurrectionis et gloriae. Venit ergo in Jerusalem cum multo comitatu, id est, nun jam cum una tantum gente Judæorum, sicnt prius Synagoga solos habuit Hebræos; sed totius mundi gentibus diversisque nationibus. Venit ergo cxhibens munera digna Christo, aurum et gemmas pretiosas; et hoc camelis portantibus, id cst, ex Gentili populo venicnlibus, qui prius fuerant ex vitiorum foeditate distorti, Et malorum onere curvi, ac peccatorum pravitate deformes. Cum liis tanquam muneribus regina hæc ingreditur ad pacificum regem Christum, exhibens fidei aurum, puritatis incensa pretiosa, splendoresque gemmarum, morum scilicet insignia ct ornamenta virtutum. Et locuta est ei universa quos habebat in corde suo; id est, aperuit ei cor suuin, manifestavit ei occulta conscientiae suæ in confessione et poenitudite præcedentium delictorum.