Latin
1.22 to 1.48
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 1.22-48
Unproofread scanNot analysed yet
ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI, 2). Item alius Sapiens: Quanto, inquit, major es. tanto humilia te in omnibus; et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III, 20). Item Deus per prophetam ait: Ad quem autem autem respiciam, nisi ad humitem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)? Quicumque humilis et quietus non fuerit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti, Deus humilis factus est nostræ salutis causa: erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso. Qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria. Primus humilitatis gradus est, veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere. Eam quippe quam non invenerit humilem, veritas fugit mentem. Quanto quisque humilior erit de se ipso, tanto major erit in conspectu Dei. Superbus vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto dejectior erit Deum. Qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum pulverem portat. Item Scriptura dicit, Quid superbit terra et cinic (Eccli. X, 9), dum vento superbiæ dispergitur, quod jejuniis vel eleemosynis congregari videtur? Noli, o homo, in virtutibus tuis gloriari; quia alterum habiturus eris judicem, non te ipsum: in cujus conspectu te ipsum in corde tuo studeas humiliare, quatenus ille te exaltet in tempore retributionis suæ. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris; ne exaltatus humilieris. Qui enim sibi vilis est, ante Deum pulcher est; et qui sibi displicent, Deo placent. Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei. Tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior. In summo honore summa tibi sit humilitas. Honoris laus est, humilitatis virtus.