Latin
Sermon 209
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 209.2
Unproofread scanNot analysed yet
Vitam mutare vel tolerare. Quid efficiat eleemosyna, si vita non mutetur. Aliud est enim mutare vitam, aliud tolerare vitam. Vitam tolerare1 est minuta peccata, sine quibus esse non possumus, eleemosyna quotidiana redimere: mutare vitam est a capitalibus criminibus abstinere. Tunc enim, sicut jam supra dixi, largior eleemosyna animam liberat, si criminosus mortifera peccata jam desirat2. Si vero, sicut jam supra dictum est, substantiam suam tribuat Deo, et animam suam offerat inimmico; impletur in co quod scriptum est, Qui baptizatur a mortuo, et interum contingit mortuum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30)? et illud quod Petrus apostolus clamat, dicens, Si enim effugientes coinquinationes mundi, his rursum mpleti superantur, facta sunt eorum posteriora deteriora prioribus (II Petr. II, 20). Considerate, fratres, quia beatus Petrus hoc peccatooribus contestatur, quod si postequam redimere peccata cœprint, iterum: ad criminum volutaba redierint, efficientur eorum posteriora pejora prioribus: et continget eis illud quod idem apostolus Petrus adjungit et dicit, Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (Ibid. ,22). Quam rem terribus et apertius etiam Salomon admonet, dicens: Sicut canis odibilis est quando reveritur ad vomitum suum; sic peccator quando revertitur ad peccatum suum (Prov. XVVI, 11). Quod et ipse Dominus in Evangelio confirmat: Ecce, inquit, jam sanus factus es: noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14). Quod denuo Salomon contestatur et clamat: Fili, peccasti, ne adjicias iterum; sed et de pristinis deprecare ut tibi remittantur (Eccli. XVI, 1). Quam rem non de minutis peccatis, sine quibus esse non possumus, sed de capitalibus criminibus dixisse manifestum est. Unde etiam in Evangelio scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine vadit per loca arida, et quærit requiem, et non invenit. Post hæc revertitur, et invenit domum suam unde exierat mundatam; et ducit secum septem spiritus nequiores se, et erunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 43-45). Hoc enim ellis contingit, qui per eleemosynam crimina capitalia redimere conantur, sed iterum per luxuriam coinquinantur2: quomodo eleemosyna mundat, sic luxura sordidat. Nam si aliquis stolam suam frequenter abluat,et iterum atque iterum in lutum demergat; nescio qua fronte illam induere in aliqua festivitate præsumat: præcipue cum de Christo Apostolus clamet, Aptavit sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Si cum macula et ruga intrare in vitam æternam poterit; qua conscientia capitalibus criminibus oppressus alquis intraturum se esse in eam confidit, nisi se emendando et eleemosynas dando mundaverit?