# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 209.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/209.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/209.3

Si mutetur, multum prodest. Et hoc quod suggero, fratres charissimi, diligenter attendite, ne forte aliquis male intelligens, credat me dicere quod eleemosyna non possit prodesse peccatis. Absit hoc a nobis, fratres. Non solum prodesse credimus, sed et multum prodesse fatemur: ea tamen conditione, ut qui eleemosynas pro peccatis suis erogat, crimina capitalia exercere jam desinat; sic eleemosynam faciat jubente Domino 4, ut dedignetur servire peccato. De qua re aliquam similitudinem Charitati vestræ insinuare volo. Rogo vos, fratres numquid aliquis nostrum vult ut servus suus sic illi pro opere suo mercedem reddat, ut tamen inimicis suis jugiter serviat, et nunquam de illorum societate discedat? Certum est quod hoc nescio si ullus homo sustinere prævaleat. Quod ergo non vis pati a servo tuo, non est justum ut facias Domino tuo. Et ideo, sicut sæpe jam diximnus, quando pauperibus erogamus pecuniam, Deo offeramus animam nostram 1, ubi est et cor nostrum. Propterea Deus nos hortatur, ut per eleemosynam pauperum thesaurizemus in cœlo; ut ibi sequatur cor nostrum, quo præmittimus thesaurum nostrum (Matth. VI, 20, 21); et sacerdote dicente, Sursum corda, cum secura conscientia respondeamus, nos habere ad Dominum.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
