# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 209.4

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/209.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/209.4

Incontinentia reprehenditur. Quam frequens putatur viris licere, non ficimus. Sed dicit aliquis: Juvenis sum; et ideo voluptatem vincere et libidinem superare non possum. Si te non potes continere, audi Apostolum dicentem, Melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9). Cum enim uxorem liceat, et concubinas habere vel adulterium perpetrare non liceat; quare ris exercere quod non licet, et non vis habere quod licet? Nullus magis illicita vitare debet, quam qui respuit quod licebat. Vere dico, fratres, quia hoc secundum Dominum nulli licuit aliquando, nec licet, nec unquam licebit. Sed, quod pejus est, ita peccata ista in consuetudinem missa sunt, et tanti sunt qui illa faciunt, ut jam quasi ex licito fieri credantur. Si enim nullus est vir qui sponsam suam velit ante nuptias adulterinum habere concubitum, sed omnes homines virgines uxores accipere volunt; qua fronte, qua conscientia ante nuptias concubinas habere non erubescunt? Qua fronte uxorem integram vult invenire, cum ipse sit corruptus? Si enim secundum Scripturam divinam, Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20); quomodo aliquis vivam conjugem vult accipere, cum ipse sit mortuus? Sed sicut jam dixi, mala et pessima ista consuetudo ita a pluribus sine aliquo Dei timore committur, ut hoc nec peccatum esse credatur. Sed forsitan aliquis putat licere hoc viris, et fominis non licere: ut enim viris liceat, sicut jam dixi, peccantium obtinuit multitudo. Nam in populo christiano, quidquid feminis non licet, nec viris unquam aut licuit aut licebit. Unde quicumque hoc se fecisse cognoscunt, rogo ut non mihi sed sibi potius irascantur, et magis de sua correctione, quan de nostra oblocutione vel persecutione studeant cogitare: ut cum dies judicii venerit, etsi coronam non merentur accipere, vel peccatorum indulgentiam consequantur. Amen.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
