# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 233.2.1-18

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, 233.2.1 to 233.2.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/233.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/233.2.1

i. Credimus in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, visibilium et invisibilium factorem, por quem crcala sunt omnia in coelo et in terra. Hunc unum Deum, et hanc unam esse divini nominis Trinitatem: Patrem non esse filium, sed hahere filium qui pater non sit: Filium non esse patrem, sed Filium Dei esse natum i: sanctum quoque Paracletum esse, qui nuc pater sit ipse, nec lilius, sed a patre filioque I procedat. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius; non gcnilus Paracletus, sed a patre et lilio procedens. Pattr est cujus vox hæc est audita de coelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ( Matth. XVII, 5). Hic Filius est qui ail: Ego a Patre exit,;, et veni in hunc mundum (Joan. xv!, 28). Paracletus est ipse de quo Filius ait: Nisi abiero ad Patrem, Paracletus non veniet ad vos (Ibid., 7 ). Hanc esse Trinitatem personis distinctam 3, indifferentem: pracler illam nullam divinam esse naturant vel angeli, vcl spiritus, vel virtutis alicujus, quae Deus csse credatur. Hunc igitur Filiuln Dei Deum, natum a patre, et essc principium, patremque mum sanctificasse in utero Mariæ virginis *, alquc ex ea verum bominem sine viri scitine generatum: id est, suscepisse Domiuum nostrum Jesum Christum uon imaginarium corpus, aut forma so!a compositum, sed solidum. Atque hunc csurisse, ct sitisse, ct doluisse, et flevisse, et oinnia corporis exercitia sensis e 3. Postremo crucifixum, mortuum et sepultum, tertia dic resurrexisse, conversatum postmodum cum discipulis, quibus sanctum Paracletum misit dum ad cœlos ascendisset: hunc filium hominis nunc vocari. Resurrectionem vcram humanæ credimus carnis. Animam bominis non divinam esse substantiam vel Dei pariem; sed creaturam divina voluntate prolapsam 6. Si quis ergo dixerit atque crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque ejus omnia instrumenta, anathema sit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
