# Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 233.3

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, Sermon 233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/233.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pseudo-augustine/sermones-suppositi-classis-iiii-de-diversis/233.3

Si quis non dixerit, semper Patrem, semper Filium,et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit. Si quis non dixerit Filium natum esse de Patre, id cst, dn substantia paterna, anathema sit. Si quis non dixcrit Verbum Dei Filium Dei esse, et Deum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse, et Patri æqualem, anathema sit. Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dci cum esset in terra, in coelis cunt Patre non erat, anathema sit Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sentiebat Filius Dei Deus, ct non caro cum anima, quan! induerat et formain servi sibi acceperat, sicut ait Scriptura ( Philipp. II, 7 ), anathema sit. Si quis non dixerit, qnod in carne quain assumpsit, sedet in dextera Patris, in qua vcnturus est judicare vivos et mortuos, anathema sit. Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium de divina substantia et Deum verum, anathema sit. Si quis dixcriL Spirituni sanctum facturam, aut per Filium factum, anathema sit. Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem fecisse, id est, visibilia et invisibilia, anathema sil. Si quis nou dixerit Patris et Fi- Hii et Spirilus sancti unam divinitatem, parem majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum atque unam voluntatem, anathema sit. Si quis tres personas nondixcrit veras, Patris et Fi- Iii ct Spiritus sancti, a; quales,semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, Omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia quæ salvanda sunt salvantes, anithema sit. Si quis non dixerit adorandum Spiritum sanctum ab omni creatura, sicut Filium et Patrem, anathema sil. Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est. Quod omnes hæretici de Filio Dei et Spiritu sancto niale sentientes, in perfidia Judærum et Gentilium inveniuntur. Quod si quis patiatur Deum Patrem et Deum Filium et Ucum Spiritum sanctum deos dici, ct non Dcum, propter divinitatem et potentiam unam, quam credimus esse et scimus Patris ct Filii et Spiritus sancti, anathema sit. Si quis subtraheus aut Filium, aut Spiritum sanctum, ita solutu existimet esse Deum Patrem dici, aul credi unum Deum, anathema sit.

---

Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040a/stoa001d/stoa0040a.stoa001d.opp-lat1.xml.
